Latin
CAPVT LXI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 263-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXI. Generatio Spontanea Arguitur ex Vermibus natis in Cochleis Marinis &Terrestribus. Tque vnum hic praemitto, quod Vobis pergratum fore iudico, videlicet à me experimenta talia in medium non esse adducta, quae ab omni falsitatis labe immunia omninò ducam. Proferam vlterius quae obseruaui; attamen non inutilia. Neque in hac Rerum Vniuersitate inuenias rem vsque adeo solitariam, &à caeteris segregatam, quin inter Phllosophiae labyrinthos filum aliquod aureum suppeditet, quo ad cuiuslibet alterius rei vel summe alienae latentisque notionem adducamur. Etenim errores etiam laude digni sunt, si illos exquisitè penitusque rimabimur; eos vtique maiori veritate quam falsitate constantes deprehendemus. Ex innumeris enunciationibus, ex quibus conclusiones nascuntur etiam falsae, quot, rogo, vera effata, quot verae conclusiones in mistae &vulgo ignoratae? Sic omninò vitiosae quaedam rationes insignium Mathematicorum ad demonstrandum quadratum aliquod circulo aequale in pretio sunt, quias multa vera, ac pulchra demonstrant in superioribus syllogismis raris &integris, antequam ad posteriorem mancam &fallacem deueniant. Immo illa ipsa positio, quae falsa est erit certe probabilis, quo circa eius probabilitatem nosse est aliqua germana scientia, licet nebula obtenebrata.