# Observationes circa viventia 263

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/263

Quae cum ita sint, profecto videtis quam immerito improbetur propositio illa quae dicit, Testacea non ab alijs generari sed sponte: etiamsi nonnulla rigorosa speciei propagatione multiplicentur & viuant. Vos viri non minus sapientes quam ingenui optimè scitis, quamplurimas propositiones huic similes non esse reijciendas tanquam falsas. Huiusmodi illae sunt, quibus quaeritur cur Stellae scintillent? cur folijs arbores hyeme spolientur, cur Poma ex arboribus ad paleas translata maturescant: & tamen quamplurimi fructus in arboribus perficiuntur, arbores cum folijs multae etiam hyeme perseuerant, & inter stellas non scintillant Planetae. Quippe quae ex gehere praescindentium illae sunt, & ideo falsitatis veneno non inficiuntur. At ad alia progrediamur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
