# Observationes circa viventia 264

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/264

Ea igitur conclusio, quam probamus circa Vis uentium spontaneam Genesim sit erroribus inuoluta; at tamen illud auri occulti erit, quod laudatur & placet, in falso hallurinari non est hominis, sed humanae Naturae vitium. Tum Fulbertus, validissima haec ratio tua est, vt Oba seruationes à Te factas expetamus, & probemus, licet nonm iudicemus illos à vero aberrasse, qui sibi suaserunt nihill sua sponte generari. Locum hic habet Suammerdamij sermo qui in hist. Insectorum sic scripsit. Certum equidemi est, & AETERNAE VERITATIS, OMNIA INSECTA ex ouo eiusdem speciei in lucem prodire, quamuis multi Philosophorum praesertim ex Peripato illa putredini adscribere conentur. An inconcussus sermo iste sit, iudicent alij; cuiuis enim (iure ait D. Redi) id quod magis placuerit sequi licet, nec indecoram esse, aut existimationi & reuerentiae, quae Authoribus debetur praeiudicare hanc procedendi viam putauerit quis. Edissere Tu Bemarce quidquid vel casus vel solertia in hoc genere indicauit. Sic loquens Fulbertus, mox eidem indicauit vultu, se in desiderio ipsius audiendi iam esse; quare Bemarcus obsequentis in speciem in hanc rationem aggressus est. Experimenta, quae ad ostendendam generationem spontaneam afferuntur, tam sanè varia ac tot sunt, vt sil ego singula discutere singillatim vellem, neque plures satis essent operi dies, neque alium prolixiore de taedio colligerem fructum, nisi quod aliorum errata damnarem. Va

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
