# Observationes circa viventia 266

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT SEXAGESIMVMPRIMVM. 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/266

Accep propterea quatuor Cochleas, quae in mare prope Antium inueniuntur. Illas Echinophoras dixi in Tract. de Testaceis num. 19. & ipsarum carnem simul cum abdomine bacillo maceratam in vitro reposui bene à Muscis defenso. Propitia mihi fuit Natura, nam post dies aliquot veri mes plusquam centum in ea massa putrida generatos anis maduerti valde viuidos. Ibi vixerurm dies circiter decem quibus moles eorum ita aucta est, vt tertiam partem dil giti aequaret longitudine. Eorum extremitatem termi nabat veluti fouea sex acutis appendicibus coronata, & in cuius centro erant duo puncta citrina, caeterum osseo colore in nigrum propendente vndique inficiebantur circa latera singulos annulos comitabantur multa puni cta veluti atramento formata, vt apparet litt. D. Abijs hic vermis in Aureliam fig. E. expressam, & fuluo colo re imbutam, eiusque incisuras lineolae indicabant: In parte litt. V. notata cauda latitabat, & ex eadem prodiss musca ordinarię magnitudinis, aeneum referens colorem A Cochleis marinis ad Terrestres gradum feci. Contusas proinde aliquarum Cochlearum carnes in frusta redactas in vase nitido cum ipsorum mucore reposui, vis tro superimposito, vt commodius fermentationem alias mihi notam obseruarem. Vix triduo elapso, apparuere quamplurimi vermiculi, qui licet ex illa massa putrida! acicula tollerentur, statim ad eam redibant tanquam al matris sinum, in quo natalem sortiti viuebant. Exprimum tur litt. F. Abierunt deinde in Aurelias sub G. delineatas fuluo colore tinctas altera in parte rotundas, in altera vero planas sex fasoijs diuisas. Eas seruaui, & quidem aliquibus mensibus nec aliquid in lucem prodibat, qua de causa Massario fidem habe

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
