Latin
CAPVT
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 27
Unproofread scanNot analysed yet
cum stirpibus commune ha„ bent, quod alia semine, alia spontè oriantur, vt enim stirpes vel semine stirpium aliarum proueniunt; aut „spontè erumpunt primordio quodam contracto ad or"tum idoneo, quarum aliae ex terra alimentum sibi hauriunt, aliae in stirpibus alijs nasci solent, sic &Anima"lia quaedam per formae cognationem generantur: non"nulla spontè nullo cognationis semine antecedente „oriuntur, quorum aliqua ex terra vel stirpe putrescen„ te (vt complura Insecta) generantur, alia in ipsis Ani"malibus, atque ex eorum partium excrementis gi„ gnuntur.] Post Aristotelem sic prosequitur Arueus. „[His autem omnibus siuè spontè siuè ex alijs, siuè in "alijs, vel partibus, vel excrementis eorum putrescen„ tibus oriantur, id commune est, vt ex principio ali„ quo ad hoc idoneo, &ab efficiente interno in eodem „principio vigente gignuntur. Adeo vt omnibus Vi„ uentibus primordium insit, ex quo &à quo proue„ niant, &paulo post. Liceat hoc nobis primordium ve„ getale nominare, nempè substantiam quandam corpo„ ream vitam habentem potentia, vel quoddam per se existens, quod aptum sit in vegetatiuam formam ab „interno principio operante mutari. Quale nempè pri„ mordium Ouum est, &Plantarum semen; tale etiam „Viuiparorum conceptus, &Insectorum, Vermis ab „Arist. dictus; diuersa scilicet diuersorum Viuentium „primordia, pro quibus vario discrimine alij atque alij „sunt generationis Animalium modi, qui tamen omnes „in hoc vno conueniunt, quod à primordio vegetali, „tanquam è materia efficientis virtute donata oriuntur: "differunt autem, quòd primordium hoc vel spontè &„"casu erumpant, vel ab alio praeexistente (tanquam fructus) proueniat. Vnde illa spontè nascentia, haec è Parentibus genita dicuntur.