# Observationes circa viventia 27

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/27

cum stirpibus commune ha„ bent, quod alia semine, alia spontè oriantur, vt enim stirpes vel semine stirpium aliarum proueniunt; aut „ spontè erumpunt primordio quodam contracto ad or"tum idoneo, quarum aliae ex terra alimentum sibi hauriunt, aliae in stirpibus alijs nasci solent, sic & Anima"lia quaedam per formae cognationem generantur: non"nulla spontè nullo cognationis semine antecedente „ oriuntur, quorum aliqua ex terra vel stirpe putrescen„ te (vt complura Insecta) generantur, alia in ipsis Ani"malibus, atque ex eorum partium excrementis gi„ gnuntur.] Post Aristotelem sic prosequitur Arueus. „ [His autem omnibus siuè spontè siuè ex alijs, siuè in "alijs, vel partibus, vel excrementis eorum putrescen„ tibus oriantur, id commune est, vt ex principio ali„ quo ad hoc idoneo, & ab efficiente interno in eodem „ principio vigente gignuntur. Adeo vt omnibus Vi„ uentibus primordium insit, ex quo & à quo proue„ niant, & paulo post. Liceat hoc nobis primordium ve„ getale nominare, nempè substantiam quandam corpo„ ream vitam habentem potentia, vel quoddam per se existens, quod aptum sit in vegetatiuam formam ab „ interno principio operante mutari. Quale nempè pri„ mordium Ouum est, & Plantarum semen; tale etiam „ Viuiparorum conceptus, & Insectorum, Vermis ab „ Arist. dictus; diuersa scilicet diuersorum Viuentium „ primordia, pro quibus vario discrimine alij atque alij „ sunt generationis Animalium modi, qui tamen omnes „ in hoc vno conueniunt, quod à primordio vegetali, „ tanquam è materia efficientis virtute donata oriuntur: "differunt autem, quòd primordium hoc vel spontè & „" casu erumpant, vel ab alio praeexistente (tanquam fructus) proueniat. Vnde illa spontè nascentia, haec è Parentibus genita dicuntur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
