Latin
CAPVT SEXAGESIMVMTERTIVM. 271
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 271
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXAGESIMVMTERTIVM. 271 decorticato pellis celauerat, eamque bene contusam cum parua purissimae aquae quantitate in vitro reposui; vt facilius incalescendo putresceret. Vasculum illud bene clausum prope vitra fenestrae clausae, quam sol irradiabat, pluries exposui. Incaepit fermentatio &putrefactio, in qua, ac si ob lentum ignem suppositum fieret, bullulae apparebant fraequentissimae. Ex his tandem vermiculi erupere valde exigui &albi. Eos non exprimo, quia ob temporis angustias microscopio subijcere non potui nec delineare. Vidi tamen eos bene saturatos à putrido caeno discedere, &in varijs vitri partibus sistere, vt in Aurelias abirent colore osseo tinctas, prout apparent nu8. Ex his post dies aliquot prodiere exiguae muscę nigerrimae, quarum vnicam delineaui auctam ope microscopij num. 9. quae demum sine vlla noua prole mortuae sunt. Huiusmodi Vermium generatio in mentem reduxit generationes Vermium, quae in carnibus praecipue porcinis fiunt. Illos modo non describo cum nunquam attente perlustrauerim. Eos igitur à Muscis semper ortum habere non satis mihi probatur. Primo quia non semper in superficie puta Pernarum apparent, sed in massa carnea, &in intimis eius partibus inueniuntur. Ibi fibrae, seu Musculi apparent veluti vermes informes non dum bene animati, sed solum aliquem spiritum vegetabilem fouentes; mouentur enim, &contorquentur, vel attrahuntur, ac si nerui essent distencti, vel fidium cordae ex ouium intestinis contortae &calore affectae. Secundo tum maxime generantur, cum carnes non sunt bene conditae sale, ideo à Platone Anima Mundi dicto, quia seruat à putrefactione, sicuti Anima Corpus, cui vnitur. Tertio quia etiam generantur, si in angusto loco stipatae seruentur, vbi calore nimio putrefactio prouocetur. Memini me vidisse tempore hyemis in quo nulla Musca apparebat, ingentem Vermium sobolem natam esse in area clausa, vbi Pernae quamplutimae fuere repositae, vt ibi sale addito à noxio humore purgarentur &à putrefactione redderentur immunes. Spirabant enim eo anno frequentes Ventorum australium flatus, quibus sal liquescens ad fundum arcae descendebat, nullo condimento carnibus communicato, quapropter incalescentibus carnibus, spiritus inclusi excitabantur ad dictam Vermium generationem.