# Observationes circa viventia 272

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT SEXAGESIMVMTERTIVM. 271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/272

Excipite quod super hoc argumento post alias obseruationes narrat Vir curiosus ex Anglico Mari vectus in „ Insulas Caribes. [ Obseruaui (inquit obser. 6. Mensis Sept. 1667.) Deali, vbi nauim conscendi profecturus in Iamaicam, magnam differentiam in Rubiginatione "ferri in aedibus iuxta mare sitis respectu effectus in fre„ to immediate post priorem locum, in quo hanc obser"uationem habui sito. Narrabant mihi ferrum magis „ rubiginari Aestibus altioribus, quam humilioribus al„ titudine litoris impediente exhalationes salinas. Haec obseruatio mihi suggessit vanitatem argumenti D. Ligonij, aliorumque videlicet Aerem Indiarum Occi„ dentalium esse calidum, & humidum propter rubigina"tionem ferri, cum tamen ea reuera ex alio principio in aere oriatur; nam in capite Caguae, vbi vix quadragin"ta imbres per annum effunduntur, ferrum non minus „ immò magis nubiginatur quam alibi, sunt tamen alij „ tractus in eadem insula, in quibus inter nouem menses „ nec vnus destituitur imbribus suis pręterea in Iamaica „ omnium minime rubiginatur ferrum tempestate plu"uiosa. Vapores Maris talis naturae esse comperti sunt, „ vt dulcia nostra edulia putrescerent. Saccharum Ro„ sarum, & alia quadrata saccharea madescerent, non obstante non esse rationem attribuendi effectus illos „ tempestati pluuiosae. Necnon crustulata illa, & Pernae quae antea fuerant bene praeseruata, postquam semel exposita fuerant libero aeri, magis corrumpebantur vno duobusue diebus, quam ante sex septimanis. Desiuerat Bemarcus simul in rem aliam se aggressurum ost endens, cùm his verbis Fulbertus intercepit: ob ea quę retulisti in mentem reuoco, quae de Aere alias à Nobis disceptatum est, & opinionem illam roborari video, quae ad putrefactionem maxime conferre Aerem putat, & simul ad fortuitas Generationes. Viam

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
