Latin
CAPVT SEXAGESIMVMTERTIVM. 273
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 274
Unproofread scanNot analysed yet
Scio inquiens, nonnullos viros doctos, inter quos eos etiam illustri dignitate perspicuos in ea esse haeresi, vt statuant nonnulla insecta ex vegetabilibus produci eodem modo, quo progerminant Plantarum semina, &fructus . . . . quod attinet ad „Insecta, quae in Animantium visceribus atque intesti„ nis generantur, &in illis profecto eaedem originis regulae statuendae veniunt, nimirum omnia generari expraeexistente semine seu ouo, Semina illa seu oua, seu &ipsa Insecta cum cibis, potu, aere alijsque Nobis ingeruntur, vnde postea fotu accedente insecta in lu„ cem eduntur: At Bemarcus, Suammerdamij sententiam non impugno, eo quod existimem talem Virum aliquid semini seuouo analogum indicasse. Scio enim in tali sensu has voces à multis fuisse vsurpatas: Memini me legisse exercit. 6. Scaligeri, vbi haec habet. Neque causim superiori"bus solis in hoc vniuersi ordine animae alicuius in "Brutis &Animantibus etiam illis, quae in sterquilinio, &Cadaueribus generantur productio adscribenda est. Est haec sublunaris Regio ditissima refertissimaque illis ipsis seminibus rerum, quae vbi superiorum causarum excitatio accesserit, ad perfectionem aliquam interno tendunt impetuJ &primo de Plantis ait Spon"te nascentium semina esse occultissima, &omnem latere sensum, quibus vocibus proculdubio significasse autumo primordia quaedam, seu aptae dispositiones in rebus diuersis, è quibus, accedentibus alijs pernecessarijs causis seu conditionibus Animal posset educi, quaecunque sit causa illius efficiens immediata, à cuius indagatione consulto hic abstineo. In hac eadem sententia, addidit Fulbertus, fuit illud ingeniorum admirabile monstrum, S.