# Observationes circa viventia 274

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT SEXAGESIMVMTERTIVM. 273. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/274

Scio inquiens, nonnullos viros doctos, inter quos eos etiam illustri dignitate perspicuos in ea esse haeresi, vt statuant nonnulla insecta ex vegetabilibus produci eodem modo, quo progerminant Plantarum semina, & fructus .. . . quod attinet ad „ Insecta, quae in Animantium visceribus atque intesti„ nis generantur, & in illis profecto eaedem originis regulae statuendae veniunt, nimirum omnia generari expraeexistente semine seu ouo, Semina illa seu oua, seu & ipsa Insecta cum cibis, potu, aere alijsque Nobis ingeruntur, vnde postea fotu accedente insecta in lu„ cem eduntur: At Bemarcus, Suammerdamij sententiam non impugno, eo quod existimem talem Virum aliquid semini seuouo analogum indicasse. Scio enim in tali sensu has voces à multis fuisse vsurpatas: Memini me legisse exercit. 6. Scaligeri, vbi haec habet. Neque causim superiori"bus solis in hoc vniuersi ordine animae alicuius in "Brutis & Animantibus etiam illis, quae in sterquilinio, & Cadaueribus generantur productio adscribenda est. Est haec sublunaris Regio ditissima refertissimaque illis ipsis seminibus rerum, quae vbi superiorum causarum excitatio accesserit, ad perfectionem aliquam interno tendunt impetuJ & primo de Plantis ait Spon"te nascentium semina esse occultissima, & omnem latere sensum, quibus vocibus proculdubio significasse autumo primordia quaedam, seu aptae dispositiones in rebus diuersis, è quibus, accedentibus alijs pernecessarijs causis seu conditionibus Animal posset educi, quaecunque sit causa illius efficiens immediata, à cuius indagatione consulto hic abstineo. In hac eadem sententia, addidit Fulbertus, fuit illud ingeniorum admirabile monstrum, S.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
