Latin
CAPVT LXV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 276
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXV. De Vermibus qui in lacte, &Caseo reperiuntur. Oannes de Mey Insignis Philosophus, &medicus vero simile esse dixit in omni re, dum putrefit, contingere Verminationem, si animaduertatur, argumentum deducens ex Vermibus, qui in lacte acido apparent. Ob tale documentum curiosos oculos pluries applicui huiusmodi liquori, nec vnquam vermes vllos deprehendi in lacte Mulierum, Equarum, &Asinae vel illud recenter extractum ex vberibus, vel acidum, &penitus corruptum adesset. Petrus Berellus inter obseruationes microscopicas taObs. 2. les Vermes, e lacte natos refert, non tamen à se visos, cum dicat. In lacte etiam vermiculos percipi multi retulean. 7. curunt mihi, quod Kircherij auctoritate roboratum inueni, rios. tamen id esse posse non dubito, praecipue si acidum iam fuerit. Cumque id in caseo contingat putrido cur non in lacte, quo conficitur putrescente? Confirmat Daniel Ludouimuncus dicens generari è laticinio veterascente. P. Athanasius subt. Kircher inde causam reddit quod pueri Vermibus scateant can 7. sol. 370. quia lacte frequenter vescuntur, MonMoufetus pag. 266.