Latin
CAPVT IV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Singula commoda ex hac ratione in vsu microscopij deriuata hic non expono. Illa facile cognoscet qui velit vti. Vnum tamen illi deerat cum obiecta visa conabar in paginis delineare &fideliter exprimere; Dum enim dextera manus in vsu calami laborabat, defatigabatur sinistra centies &millies oculo instrumentum admouens, nec semper eadem obiecti apparentia seruata, molestia addebatur permagna, qua quidem non raro ab incaepto desistere vtraque manus oculusque cogebatur. Quapropter machinulam excogitaui, cuius benesicio omnia haec facile possem obtinere; videlicet. Primò motum facilem in obiecto examinando. Secundò motum idoneum in approximatione instrumenti. Tertiò vt talis approximatio fieret paulatim, &sine periculo deperdendi obiecti partem quae contemplanda proponiturSaepe enim accidit dum microscopium vi cochleae circumagitur ad remotionem vel approximationem, obiectum occupet partem aliquam basis coni visualis, quae in accurato examine sub axe eiusdem collocari debet, eo quod cochleae non perfectę simul coaptentur; &ex earum tremore muretur obiecti apparentia. Quartò effusionem luminis aequalis in totam spatij, aream, quod mi croscopium detegit. Quinto tale lumen, quod idem semper perseueret. Sesto stabile instrumentum ita firmatum, vt oculo ad moto, sine vlla difficultate possi semper in eodem situ &eodem lumine coruscans respici, manusque illud delineare, vt pictor, tabula aliquasibi proposita, seu statua, illam in aliam transfert: aliudque exemplar ideae omnino simile coloribus effingit. Illud in adiecta pagina subijcio ruditer delinearum &breuiter sic explico. Supra planum horizontale MN verticaliter ad angulos rectos eleuetur fulcrum seu columna HK. pro artificis arbitrio, quae sit apta ad sustentandum microscopium, eiusque partes, quas dicam. Tali columnae debet imponi capsula VX. in cuius summitate aptetur cursor dentatus CR.