Latin
CAPVT LXV
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 280
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, inquit Rufus, cum Gassendo, qui asserit Muscas, &Animalia volantia folijs Herbarum, &Arborum impressisse sua semina, seu ouula, quae deinde à Vaccis, Capreis, similique Pecorum genere absumpta lacti pariter, &Caseo illam facultatem tubuant, vt producere successu temporis vermes possint. At Bemarcus. Mirum quidem videtur exigua aliqua Qua Erucarum arborum ramis affixa totam hiemem afrigore, gelu, pluuijs, Ventis, Niuibus, alijsque caell iniurijs illesa plane conseruari, ac blando veris calores redeunte statim feliciter foetus producere. Attamen vtrum hoc est. Lege Goedartium. Hic in tabula experimenti 10. erucam peculiarem pinxit, quae originem habere obseruauit ex annulo exiguis ouis constante, ac ta tenaciter teneris arborum ramis affixa, vt vix nisi cultello abrumpi posset. Haec oua, ait ille, intensissimum frigus hiemis ferre possunt, atque illesa sub initium ęstatis calore solis excluduntur. Mirum etiam est in robustissimorum corporis ventriculis generatos fuisse vermes, aliaque Animalia ex ouulis eorum pastis; attamen verum hoc esse Variorum Nobis comprobant Historiae.