# Observationes circa viventia 286-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/286-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/286-2

CAPVT LXVII. De Sironibus intercutaneis. Eque adducar ego, inquit Fulbertus, vt hoc credam propter rationes iam examinatas. At difficultate maiori vexatus fui, cum legi apud eruditissimum Bochartùm: non solum Vermes in viuis hominibus, ebullire sed pluries pustulis faciei occultari importuna prurigine graues. Quot ab hisce hostibus experiamur varios miserabilesque cruciatus quotidiana experientia testatur. Quantos & quam multos natura nonnunquam in corpore humano progenerare soleat, non est vt vobis, Viri lectione & experientia celebres, prolixioribus exemplis ostendam, vtpote rem quidem miram, sed non nouam; vnum hic adduxisse sufficiat, Ex Diodoro & Strabone habemus aliquorum Populorum, qui Aetiopiae deserto sunt contermini macilenti & supra modum nigri, finem admirabilem esse. Nam

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
