# Observationes circa viventia 286

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/286

Multi alij obseruarunt alios vermes in sanguine delitescentes, & non semel vena secta sanguinis exitus impeditus à Verme „ fuit. Mouffetus enim animalia lumbriciformia oriri „ in sanguine ex Plinio retulit, & Ioan. Ianin de la man„ se apud D. Rombouillet Lutetiae manens, verinem eiusmodi post venae sectionem à vulnere prorumpere vidit. vt mihi ore proprio retulit, idemque ab alijs mihi confirmatum est. Vrgebit curiositas ad huiuscemodi tentamina quando occasio dabitur; interim puto ita de Vermibus sanguinis philosophari nos debere, sicuti de lacteis, non tamen vt docuit Io. Muraltus genitos illos fuisse ex materia cruda & pituitosa, ouum tamen foecundum inse continente, ex intestinis ex chilo, & deinde per arterias cum sanguine ad ve nas delata; nisi tamen nomen oui aliquid analogum exprimat.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
