# Observationes circa viventia 288

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/288

CAPVT LXVIII. De Vermibus Aceti. Nnuit Bemarcus. Talia inquit sunt Vermes, qui A in Aceto viuunt. Non defuit, qui sibi persuasit vermes illos non esse, sed oculorum fallaciam; tales putari partes aliquas impuras, quae aceto non bene purgato insint; at microscopij ope ad examen reuocatis, non possumus imposterum dubitari illos esse vere viuentes seudicam vermes, seu Anguillas aceti. Eas ad viuum expressit D. Hoochius & descripsit Petrus Borellus obs. 1. his „ verbis. [In aceto etiam acerrimo ope perspicilij Mi" croscopici serpentes seu Anguillae vel vermes serpen„ tiformes gressu sinuoso & satis celeri ambulantes per„ cipiuntur, qui etiam solo visu aeri, ad solares radios „ cernuntur in collo phialae aceto plenae: summitatem „ enim liquoris petunt, respirandi gratia. Mirum est in "re adeo acri Animalia vitam agere posse, sed si perpen„das

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
