Latin
CAPVT LXVIII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 289
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEXAGESIMVMOCTAVVM. 289 "das in aquis calidis, immo &in corpore nostro &in "ipso sanguine animalia latere baleniformia vt in mea "3. obseruat. medic. phisic. Centuria probabo, nil nobis Obseruat aduersus haec dicere licet, nisi Natura prouida hisce „animalibus corpora ad hunc ferendum calorem apta dedisse, adeo vt alibi viuere nequeant. J Ex huiusmodi obseruationibus quamplurimos ab aceto abstinuisse refert in sua epistola Iosephus Malatesta Garuffi custos Bibliothecae Gambalungae Arimini, data ad D. Io: Ant. Moraldum, atque fundamentum datum esse Democrito, vt falso putaret omnia ex Atomis esse composita. Viuunt ergo proculdubio Vermes in aceto; nec aliunde translatos eos esse euincit ratio D. Francisci Redi ibi allata vbi ita scripsit. E l’Aceto non men del Vino toglie à Osseru Lumbrici la vita, dal che si può argomentare non essere stade Viuent. ne bile Popinion di coloro, che credono che quelle minutissime, e viuent. quasi inuisibili Anguillette, le quali col microscopio si veggiono tal volta guizzar negli aceti, sieno sottilissimi Lombrichi terrestri poco prima vsciti dallVoua. Epist. ad Vbi nam ergo (interrogo verbis Ex. Lucae Schroockij Harder. parentes eorum subsistere, &quomodo ouula sua liquori, in acetum longa demum mora abeunti communicare potuisse dicemus? Hoc sane dubiam admodum reddere videtur illam generalem de Generatione ex ouo doctrinam. Bemarce interroganti ait Rufus responsum in promptu esset ex documentis Iosephi Malatestae nuper nominati, scripsit hic naturae speculator, Vermes in aceto originem trahere ex massa illa seu panno, quod in aceto frequenter coagmentatur &subsidit; nisi apud Christianum Mentzelium legissem obseruationes, quas recensuit ann. 1683. curios. Mensibus vernis, inquit, Maio praesertim &Iunio sat clare conspiciuntur in aceto vini aut ceruisiae acerrimo ver„ miculi exigui serpentium instar mira agilitate sese mo"uentes, capitulis ad superficiem aceti erectis, vt "cum suo pabulo, quod ipsis acetum est, &aerem simul elicere pro sui substentatione &vita possint. Acetum "hoc anguiformibus illis vermiculis praegnans in loco „concluso vase nempe parum non arcte obturato, quô „temperatus aer ingredi possit, vbi non mouetur, sed ad „tempus immotum manet, situm &mucum contrahit: &vermiculis iam adultioribus substantiosius alimen"tum praebeatur.