# Observationes circa viventia 29-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/29-2

qui cursor beneficio cylindi dentati transuersim in capsulam inserti pro libito possit promoueri & remoueri. Huic cursori ex materia aenea seu chalybea fabricato adiungitur fulcrum, Y. cui aptatur immobiliter Microscopium, AB. quod fulcrum potest esse perforatum, & vaginae instar, cui possint inseri prolibito diuersa microscopia & beneficio cochleolae Z. firmari. Microscopium autem potest sic aptari, vt annulo ex auricalcho cochleato recipiatur, & sustentetur. In extremitate eiusdem capsulae puta in X. erigantur verticaliter duae laminae inter se parallellae CD. relicto spatio capaci ad recipiendas regulas ligneas cum obiectis supra indicatas, & rursus in hac tabula delineatas num. 2. Insuper inter eas lamellam E. vi contortam, vt dictas regulas impellendo contra laminam C. microscopio proximiorem, valeat ita firmare, vt tamen faciliter moueri quaqua versus possint. Si ergo immittatur regula lignea I. cum obiectis intra laminam C. & lamellam E. quae in medio iuxta altitudinem microscopij habebunt foramina, videri illa poterunt admoto oculo in A. & obtineri debita distantia seu approximatione microscopij ad obiecta, rotando cylindrum dentatum F. qui agendo in dentibus cursoris, promouebit etiam microscopium, seruando semper eamdem lineam directionis, absque eo quod ad vllam obiecti visi partem deflectat. Cum autem in debita distantia collocaueris instrumentum, vt distincte obiectum appareat, facili negotio poteris illud delineare, oculo iterum atque iterum microscopio admoto, sine vllo taedio & erroris discrimine. I1i At quia haud potest negotium perfici, nisi obiectum clarissime illuminatum appareat, apposui eidem plano MN. aliud fulcrum, quòd lucernam in debita distantia sustentabat, itaut in eadem linea horizontali eius lumen collocaretur oppositum centro microscopij. Addidi deinde inter obiecta & lumen lucernae beneficio brachioli S. cochleis muniti in R. & V. vt posset debitè elongari & eleuari cum esset opus; collocaui, inquam, Tubum cum duabus lentibus OO. ita dispositis, vt refrangendo lumen, focum haberent, vbi obiectum collocabatur als obseruationes.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
