# Observationes circa viventia 291

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT SEXAGESIMVMOCTAVVM. 291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/291

CAPVT SEXAGESIMVMOCTAVVM. 291 deducta. In ipsius met enarratione obseruo plura, de quibus dubitare fas est, primo illum vidisse Aurelias, non tamen vermes aceti transformari in Aurelias. Certo certius est illa potuisse efformari ex alijs vermibus prope acetum à musciculis depositis. Secundò non vidit Mantzelius muscas illas exiguas, quas descripsit deposuisse nouos vermes in aceto omnino similes alijs. Tertiò quia notauit Lucas Schrockius vermes appparere in liquore longa mora in acetum abeunti, & tamen prope dolia vino optimo repleta paruae muscae circumuolitant, in quo tales vermes nullatenus apparent, & non nisi in aceto hospitantur & viuunt. Quartò addit dubitationem experimentum curiosissimum, quod mihi communicauit laudatus Doctor Io: Baptista Triumphetti. Imposuit ille supra prunas ardentes vas aceti vermiculis infecti cum ramusculis seu folijs absinthij, quod acetum debito temporis interuallo ebulliens, non solum amaritiem absinthij contraxit, verum vermiculis omnino orbatum apparuit. Ablato deinde absinthio idem acetum post aliquot dies rursus vermibus infectum apparuit. Experimentum sume, si velis, ego interim Viro huic ingenuo lidem praesto. Denique etsi vermiculi aceto enutriti in muscas paruas commutarentur, non inde inferendum certo esset, illos ex muscis primum ortum duxisse. Vidimus enim aliquos vermes in muscas commutari, quae nunquam imposterum generant, omnino infoecundae, & post earum formationem cessare penitus propagationem, sicuti manifestum est in aliquibus Plantis, quae natae semel vel bis ex semine, vel semen non vltra producunt, vel si producunt, illud est infoecundum. Quod Vermes aceti muscas paruas produxerint, suadet mihi obseruatio allata Mantzelij, si tamen vidit, vt supponitur. Quod vero illi è muscis originem non habuerint, demonstrant Obseruatio, quam D. Marcus Antonius Cellius retulit in Academia Physico mathematica Romae ann. 1688. Affirmauit ille, se obseruasse optimis microscopijs, quae sua manu fabricauerat.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
