# Observationes circa viventia 294

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/294

Secundo incipere corruptio„ nem, & putrefactionem, adeo vt Tertio Planta bonum „ exhalans odorem foetida euaderet. Quarto Durante „ putrefactione interdum in medio vasis, licet nullus pa" tuerit ab extra aditus, magna Vermium, Muscarum, „ aliorunque Insectorum quantitatem fuisse repertam, „ quae vere ex putrefactione orta fuere. En vobis aliud experimentum, quod sibi accidisse ait Sennertus. Ipse, inquit, cum ante annos iam plures „ huius rei periculum facerem, & tempore hyberno, cum „ aliae herbae virentes ad manus non essent, brassicam „ rubram contusam in hypocausto, donec in ea vermes „ generarentur asseruarem, vermes illos in chrysalides mutari comperi, quos cum in arcula custodirem, eam„ que postea aperirem, multae paruae muscae euolabant, quae ex chrysalidibus seu aurelijs natae erant, & ex pu„ tamine abrupto proruperant. Non tamen ex quauis „ planta quilibet Vermis generatur, sed ex certis certi, „ videnturque talium Insectorum formae, Plantarum, & „ Animalium foris subordinati, & ex quibus quales Ver„ mes fiant inter alios etiam recenset Scaliger. At ad certiora procedamus. Experimentum D. Io. Ludouici Hannemanni Professoris publici chiloniensis vobis expono. [Illum sic loquentem audite. Anno 1681. „ ex Floribus Rosmarini, affuso vino maluatico elicie„ bam spiritum, elicito spiritu & omni humido abstra„ cto vitrum cum capite mortuo reponebam, & negli„ gebam, die 14. Iunij anno 82. vitrum illud ad vsum reposcens, caput mortuum florum Rosmarini erat ple"num Vermibus, muscis alatis, & semialatis, & chry„ sali

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
