Latin
CAPVT SEPTVAGESIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 298
Unproofread scanNot analysed yet
Triduo viuum seruaui sine cibo, demum perijt. Post dies circiter decem ex singulis ouis sub vitro cum Vermis cadauere custoditis prodijt paruula musca alata nigerrima prout in lamina XIX. num. 1. cernitur microscopio aucta. Binas ostentabat Antennas leuigatas, &plicabiles, sex cruribus totidemque pedibus praedita erat, colore osseo perfusis, insuper quatuor alis, quarum duae alijs erant maiores, veluti e velo compactis, quod neruuli semper expansum conseruabant vt in Icone apparet. Corpus autem in acutum mucronem desinebat. Eandem muscam, e latere obseruatam vobis expono sub num. 2. An muscae tales ortum habuerint ab ipso Verme ignotum mihi est, nec agnoui quomodo oua illa ab ipso produci potuerint, &cuti tenaciter adhaeserint, ac si glutine infecta essent. Obseruationem curiosissimam legi apud Goedartium. Describens ille Erucam, ait [ad transfor„ mationem iam properans caepit illa valde anxie agita„ri turbarique, vndequaque corpore varijs modis con„ tracto atque iterum extenso, &vt, postea eruperunt „guttulae aliquot aquae siue sudoris ex corpore expressiquas guttas omnes spacio duodecim horarum vidi mu"tatas fuisse in viuas erucas, sed quia ignorabam quod nam illarum esset alimentum, cum matre spatio vnius diei omnes perierunt: perierunt mihi pariter muscae „supradictae) quarum oua an compacta fuerint humore ab ipso verme per cuticulae poros exudante, vestrae meditationi relinquo.