# Observationes circa viventia 30-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/30-2

Non facile dictu est, quam distincte beneficio luminis huius inspiciantur obiecta, & quidem melius nocte, quam die sole nitida: Noctu enim ab est lux illa importuna & noxia, quae è lateribus illuminat obiectum & lentem obiectiuam, ad quam excludendam vsi sumus alio instrumento iam superius explicato. Vtileinsuper est, nam cum obseruamus obiecta, sub eodem lumine possumus statim in cartam appositam illa calamo transferre. Ceterum liberum erit tale instrumentum fabricare, vti magis placuerit; dummodo indicata seruentur ad exactas & faciles obseruationes pernecessaria. Cetera enim sunt vel ad ornatum, vel ad Artificis peritiam ostentandam. Illud quod pro meis obseruationibus confeci, quatuor supra octoginta partibus constat, totum ex auricalcho cochleis simul compactum, vt facile dissolui possit iterumque componi. Si vero noctu velis eodem instrumento vti cum eisdem omnino vtilitatibus, tali modo fabricandum est, vt capsula cum microscopio maneat in linea verticali, in plano vero horizontali laminae cum obiectis, supra quae immittatur lumen per binas lentes descriptas & apte inclinatas ad lumen recipiendum & augendum. Intelligenti pauca. Claritatis tamen gratia hanc tabellam subijcioin qua partes praecipuae huius instrumenti indicantur. AB. Microscopium insertum annulo beneficio annulicochleati. Y. Vagina, cui inseritur fulcrum annuli cum microscopioZ. Cochleola firmans fulcrum microscopij Y. GT. Cursor dentatus sustinens microscopium. M. Manubrium cylindri dentati, quo promouetur & remouetur cursor. LF. Brachium insertum bacillo Q versatile & ductile cum binis cochleis L. R. S. Aliud brachium sustentans binas lentes insertum in vagina coniuncta brachijs LF. quod firmatur cochlea L. 1. 2. Lamina cum vagina pro sustentando microscopio latior cursore cum duobus foraminibus. 3. 4. Duo foramina in cursore correspondentia foraminibus laminę 1. 2. §. 6. Alia lamina cum duobus foraminibus cochleatis. 7. 8. Cochleolae, quibus connectitur cursor in medio duarum laminarum. 9. Lamella, quae coniungitur capsulae VX. beneficio cochlearum. 10. 11. Sub qua cursor promouetur Aduertendum vltimo vt cursoris crassities aliquantulum superet crassitiem laminae, intra quam collocatur, & cochleolae 7. 8. non tam arcte lamellas firment, ne impediatur motus.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
