Latin
CAPVT LXXI
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 301
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT SEPTVAGESIMVMPRIMVM. 301 grum propendente. Vitra quadringenta huiusmodi Insecta reperi circa quatuor oua Gallinae post putrefactionem pene arefacta, &in arcula per aliquot menses conseruata Quandoquidem de Quis fuit sermo; excipite quae mihi acciderunt in duplici experimento. Curaui vt a Gallina fouerentur duo oua, quorum alterum continebat cadauer pulli iam formati, alterum vero carnem agni bene maceratam, per foramen angustum immissam, quod deinde glutino clausum bene fuerat. Post dies aliquot abstinuit a cubatu Gallina, &oua seruaui sub vitro, saepiusque inspexi, an ex putrida illorum massa aliquid gigneretur. Deprehendi tandem in primo binos vel ternos vermiculos valde viuidos album colorem habentes, excepta macula in medio dorsi, quae caput versus rubescebat, &nigricabat prope caudam, quae in speciem coronae absoluebatur, vt num. 2. eiusdem Tab. XX. delineaui. Post quatuor circiter dies in aureliam transit formae, quae exprimitur num. 3. ex castaneo ad rubrum colorem propendentem; mole tamen erat plusquam centies minor figura, qua illam expressi. In secundo ouo pariter sub vitro conseruato post dies duodecim vermis superiori non absimilis apparuit, at motu minus celer duo grana ęquans longitudine. Eius Aurelia superiori par erat. Ex vtrisque musca nata fuit, duplo tamen major erat illa, quae ex carne pulli incubati originem traxit: colorem ambae ostentabant osseum cum nigro permistum: erantque vndequaque villosae: Oculi primûm rubescescebant, deinde castaneo in nigrum propendente colore tingebantur Illas ad viuum expressas habetis, at maxime mole aucohiupo tas, num. 4. In Tab. XXI. num. I. delineaui vermiculum quem inueni die 24. Septembris anni 1687. inter violas Saccharo conditas. Subtilissimum instar aciculae vulgaris, velox erat in motu, quo aeque bene ad partes oppositas reptabat, ac si duo capita haberet. Caput colore castaneo saturatum prominebat, caeterùm totus albus, at inter annulos subrubro colore aliquantulum aspersus. Sex pe des tribus primis annulis breuissimi, &delicatuli coniun gebantur, &post duos alios annulos octo tubercula pro minebant seu pedes parum acuminati, qui motum iuua bant.