# Observationes circa viventia 302-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT LXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/302-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/302-2

CAPVT LXXII. adiim Ex trium Animalium prima generatione Pediculorum, Pulicum, & Cimicum. Vandoquidem de minutissimis pediculis sermo fuit cupido incessit mihi tuam opinionem agnoscendi circa eos, quibus Animalia multa vexantur dum viuunt; Generantur ne illi sponte, an propagantur ab alijs generati? Ego vero (ait Rufus) huc feror, vt cum docto loanne Sperlingio credam eos ex ouis maternis nasci. licet Aristoteles, & qui illum sequuntur Moderni, ex ouis & lendibus nullum Animal nasci volunt.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
