Latin
CAPVT LXXII
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 303
Unproofread scanNot analysed yet
Lege eruditissimum Redum, vbi variorum Animalium Pulices, Pediculos, &huiusmodi minutas, &infestissimas bestiolas aeri incisas exhibet, manifestum Tibi fiet citra iniuriam veritatis affirmari posse, Viuentia quaeque molestis hisce sordibus subiecta esse. Notum etiam Tibi erit posse ope Microscopij figuram lendium optime considerari, &foetus ab ijs secernere licebit, ex quibus animal iam prodijt. Hasce obseruationes me legisse memini, addidit Fulbertus, at nunquam me adduci sum passus vt crederem Omnia huiusmodi animalcula hoc pacto ex ouis seu lendibus excludi. Mitto quae alibi adnotauimus circa veritatem illationis, quam ex inductione Particularium deducimus. Mitto illam esse optimam, veram, &euidentem, At quid putandum erit de prima horum Insectorum origine? Ab omni Animali suos peculiares, proprios, determinatos, &planè diuersos pulices haberi; Explorator primae notae mihi affirmauit; at vnde singulis primùm aduenerint nescio. Dicet fortasse Rufus: ab ipso Animali molestas hasce sordes, quibus subijcitur, emanare. Vetum hoc dicendo, generationem spontaneam, quam respuere conatur, admitteret. Nascitur enim animal ab alio Animali speciei diuersae. Quod si talis generatio congruit rationi, cur non etiam quod ex non Viuente nascatur Viuens? Merito damnatus est a Sennerto Licetus, qui sibi suasit Animas Spontaneorum latuisse in Plantis, sicut in vase, Quasi fieri non possit (ait ille) vt animal non "nisi ex animali generetur; cum tamen ipsa experientia "doceat ignobiliora eiusdem animalcula ex materia, „quae in plantis Viuentibus forma plantarum specificae "proprium subiectum fuit, nasci. Vero magis consen"taneum est, cum ex certis succis non cuiuscunque, sed „certi generis animalia nascantur, Creatorem, cum „maluerit ex Plantarum corruptione animal fieri, quam "corpus putridum, plantarum corpori ad formas hasce "determinatas potentiam dedisse. Ex hoc Sennerti documento sic resumo. Ab omni Animali peculiarens, proprij, determinati, &planè diuersi pulices seu pediculi habentur, qui plane certe pulices seu pediculi nec aliunde adueniunt, cum alibi non reperiantur, nec illis insunt, quando illa in lucem prodeunt Igitur ex ipsis primum oriuntur sordibus, quibus Animalia subijciuntur.