Latin
CAPVT V
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. Ratio conficiendi perfectissime Lentes. Ost indicatam vtilem microscopij fabricam, fortasse cupido erit alicui sciendi, quo nam pacto lentes efformari perfectissime possint; an scilicet ratio aliqua inueniri possit ad superandas quamplurimas difficultates quae in huiusmodi studio sese obijciunt, quibusque multi tempus operamque deperdunt. Porro quam facile est lentem efformare, tam difficile sine vllo defectu illam perficere. Hinc inter curiosos sunt tot quin plures, à quibus lentes consiciuntur, at à paucis optimo cum euentu. Inter omnes difficultates, quae in hoc studio sese obijciunt, duae potissimum sunt, altera versatur circa formam inducendam in vitra, quae sit perfecte sphaerica, &haec erit prima &maxima difficultas; altera est, quae accidit in politura; Vitrum enim quod figuram perfecte sphericam assequutum est, cum postea poliri debet, facile ill lam deperdit. Recensitas difficultates expertus Franei scus Fontana eximius Telescopiorum Fabricator cap. 4 Tractatus primi de Tubo optico quaesiuit vtrum darentu regulae infallibiles illas superandi. Responditque affirmatiue.