Latin
CAPVT PRIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 313
Unproofread scanNot analysed yet
Henricmont Parisijs, Vrbe Scientiarum Artiumque omnium altrice. Ibi etiam innumerae Cryptam Varsalianam musiuo opere dispositę exornant, è remotissimis Oceani Regionibus delatę, vt tanquam Maris Flores ostentarentur, haud breui die vernantes, vt Rosa. Obtinuerunt etiam suum locum in Palatio Regio, vbi antiquarum rerum varietates, &Naturae prodigiosa opificia tum ad Aduenarum Virorumque litteratorum vsum, tum ad perenne Vrbis ornamentum tanta cura &sollicitudine, nec non tantis sumptibus Ludouici XIV. Sapientia &Liberalitas erexerunt. Non desunt Anconae ex mari praecipue Adriatico habitę in curioso Gazophylacio adeo eleganter instructo à nobili Patritio Camillo Pichi, vt ratione dubitandum sit, an maior fuerit eius in comparando industria, an potius in disponendo sagacitas. At ne Roma discedamus in hac etiam Vrbium Regina multi Virorum egregij vel Doctrina vel natiuae nobilitatis excellentia inter praetiosas supellectiles Cochleas posuere. Illae videntur inter gemmarum matrices glebas in Regia Villa Excell. Principis Pamphilij apud S. Pancratium, quam dicimus di Bel respiro; sunt in Villa Eminentissimi Principis Flauij Chisij apud Montem Esquilinum posita. Sunt in Museo, in quo inter selectas celebriorum Pictorum tabulas &Veterum erudita monumenta conseruat paucas quidem numero, at forma elegantes D. Petrus Bellori, ob suam antiquorum numismatum peritiam Reginae pręcipue Suecorum inclitae Christinae acceptissimus.