# Observationes circa viventia 314

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/314

Sunt etiam aliquot praeclarę in Palatio Villae Regiae apud Thermas Diocletiani, quae à Principibus Perettis in ditionem vens Principis Sabelli, seruanturque sub tabulis crystallinis inter egregias statuas, tabulasque à celeberrimis Viris depictas. Silentio non praeteribo eas, & quidem pul cherrimas, quas D. Augustinus Scilla tum pingendi artl praeclarus, tum nummismatum eruditione celebris, addidi varijs rebus lapideo succo obduratis, de quibus luculenm tam & eruditam epistolam Typis edidit. Multas etia reposuit Eques Coruinus in suo Museo, quod, illo è viuis sublato, Excell. Dux Strozza dilecto D. Leoni Filio pré tio comparauit, & quidem Artis & Naturae lucro; Omni enim, quae in illo conseruantur, sub indecoro puluere haud latent vt antea, sed inutilibus reiectis, Inspicien tium oculis prudenti methodo distributa ostentantur: Multas etiam reposuit in suo Museo D. Andreas Bonuicinus. Aliquas ex elegantioribus D. Carolus Antonius Magninus, apud eius Heredes conseruatas inter ArmaVirorum illustrium, & varia tum Naturae tum Artis opera, ab ipso Magnino suo calamo illustrata. Sunt insuper in domo D. Francisci Galli, cuius solertia mira Naturae opera collegit, variaque ex aquis ac tellure portenta curiosis oculis comparauit. Sunt in domo Eustachis Diuini, quem excellentissima peritia in Telescopijs fabricandis celeberrimum reddidit. Innumerae ostendebantur in Museo Eminentiss. Principis Virginij Vrsini propeVrbis moenia in Via Flaminia, deinde in ditionem Illustrissimi Marchionis Virgilij Spadae translatae. Videntur etiam in Museo Illustrissimi Vrbani Roccij Equitis Romanorum Pontificum Praecursoris, in quo eius Architectonica mens multa curiositati Pabula eleganter disposuit: Collegij Romani Museum quod celebris P. Athanasius Kircher mathematicis experimentis, & machinis hydraulicis insigniuit, ostentabat multa pulcherrima haec luxiurantis Naturae Cimelia. Neapoli pene innumera reposuit in suo celebri Museo numismatibus praecipue opulento D. Picchetti, Vir non minus eruditione, quam Architectonicae Artis peritia excellens. Genuae pulcherrimum eorum apparatum magno pretio emptum addidit egregie picturatis tabulis D. Franc. Maria Miconi. Ingentem eorum numerum ex varijs Regionibus obtinuit Pistorij Illustrissimus Balthassar Sozzifantes inter Equites S. Stephani Prioratus dignitate insignitus, ob egregias dotes animi sui Magnis Etruriae Ducibus maxime charus, & praeclara morum integritate ac prudentia, nunc Lubianae Populis acceptissimus Gubernator, sicuti olim in Vmbriae Prouincia Militum Romani Pontificis Generalis Praefectus.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
