# Observationes circa viventia 32-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/32-2

At nihil inde subdit, quod praxim iuuare pos sit, nisi modum examinandi, an lentes sphericam perfe ctamque formam induerint. Innumera documenta tradiderunt alij ad hunc finem praecipue Rheita de oculo binoculo, P. Cherubinus Aurilianensis in sua Dioptrica oculari, & P. Zahn de Telescopio part. 3. vbi praxes multorum in lentibus perfi ciendis exponit, addendo deinde suam, quam optimam inter caeteras putat. Eorum paginas percurrat studiosus non enim decet hic omnia retexere. Paucis me expediat indicando aliqua quae omnino necessaria sunt, & si ne gligantur, vel nunquam vel raro, & fortuito optimâ lentes perficientur. Primo illud aduerto, quod P. Che rubinus Aurilianensis alijque docuerunt. Vitra aeque vtrinque conuexa caeteris praeponenda esse, idcircò po tissimum, quia tali modo elaborata (vt videlicet ambi vitrorum huiusmodi superficies circum se acutissime con ueniat illarum centra, ea ratione, medium. Semper vtrium que sit futurum. Deinde alia tria documenta adnecto ad obtinendas lentes paruae spherae, prout sunt in Microscopijs necessariae, cum pro obiectiuis magnorum Telescopiorum alia via sit incedendum, quae tamen documenta (vtpote non sine ingenti labore ab experientia edoctus) sub aliquo enigmatum inuolucro partim proponam eorundem indaginem relinquens studiosis, quos vsus indies plura docebit. Illa igitur excipe. Primum respicit scutellas seu patinas concauas, quas suppono ex auricalco faciendas esse, & ex stamno vell cupro pro prima forma vitro inducenda, quas necesse omnino est perfectissime sphericas esse, tales facile obtinebis, & in opificio conseruabis, si eas eligas, quae Non ed lau aelpma inis des itnel aed neicaf ati rut nerus nemmoc tu snel eref mecilpirt irtemaid menoit rop te pucco. Secundum pertinet ad modum inducendi sphaeram vitris.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
