# Observationes circa viventia 32

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/32

Quod igitur tricis implicatum est, si dilucidè explicetur, taedium euitabimus, quo afficimur, cum in quaestione aliqua saepe per eandem viam recurrendum est, sinè vllo itineris lucro, repetendo scilicet illud ipsum, quod saepè coacti fuimus decantare. Quaero igitur, An commune sit omnibus Viuentibus suam originem ducere ex Quo seu semine, (vsurpando nomen Qui & Seminis rigorosa significatione) eo modo, quo Pullil generantur ex Quis ab Auibus productis, & Arbor cedris E. G. ex semine producto ab alio cedro; ita vt Quicquid nascitur possit dici cum Aristotele esse Viuens à Viuente Vniuoco in similitudinem Naturae, & ad speciei propagationem productum. His positis: nomine Spontaneae Generationis choerenter intelligenda est Generatio illa, quae nullo praeuio Semine siue Quo in sensu rigoroso, & proprio accepto, efficitur à Natura in materia quidem aliquo modo apta, at non semper natura determinata ad illius animalis exclusionem, quod ex ea formatur, vt accidit in Quis & Seminibus ab alijs Viuentibus decisis, ad suae speciei propagationem; quare sicuti in Quo & Semine rigorose acceptis materia ex se ipsa mouetur, concomitantibus tamen alijs concausis, & necessarijs conditionibus ad formationem illius Animalis, cuius est principium non indifferens sed determinatum; siuè hoc fiat immediatè, vt accidit in Viuiparis, siue mediatè, vt in Vermiparis: ita in Generatione Spontanea materia mouetur ab extrinseco, & perficitur iuxta circumstantias Loci, Temporis, & Dispositionum, vt aliquod Animal euadat. Addit Cardanus "(differre Generationes ortas ex Semine, & ex putri „ materia, quia in semine est materia, quae calorem excipit semper similem ei, ex quo semen generatur, in „ alijs calor quidem est, sed materiam contingit hic vel „ illic esse, vt sit generatio talium fortuita & causalis. f Dicitur etiam Spontanea, & differt à non Spontanea, quòd illa pendet ab occulto generante, eoque intra materiam

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
