Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 320
Unproofread scanNot analysed yet
16 Cochlea, cuius minima pars in helicem inflectitur, os adeo amplum ostentat, vt Animali incluso munimentum deesse videatur; Illam diceres ob exilitatem Testae, arboris folium leuiter conuolutum, leuis idcirco est, at nitida precipue in parte interiori, cuius facies subalba apparet. Exteriorem vero lineolis subfuluis, &fre quentibus signatur tota. 17 Cochlea quinque circumuolutionibus complicataore satis patulo, quatuor dentibus distincto. Alba illa est &nitida, at in spira maiori triplicem seriem mar cularum castaneus color efformat. 18 Cochlea terrestribus vulgaribus forma non dissimis lis, at si os respiciatur, ad genus Vmbilicatarum pertinet. Eius singularis proprietas est dispositio linearum, quae a centro ad Vmbylicum ductae totam circumuolutionum seriem comitantur. Fuluae illae quidem sunt supra colorem subalbum ductae; interiori vero parte colore violaceo inficitur. 19 Cochlea ex genere Venereo, minutissimis crenis in ore distincta. Eius pars, in qua aditus Animali patet Ziziphino colore inficitur, caeterum reliquum testa spatium candidissimo lacte saturatum apparet, vbique autem est nitida &pellucida non secus ac caeterae, quae ob nitorem dicuntur Venereae. Egregium illa est Magni EtruriaDucis munus, eiusque nunquam satis laudatae Benignitatis monimentum. 20 Ad idem Genus Cochlearum refertur, quae hoc numero indicatur. A ceteris tamen ob multa distinguitur; Habet enim spirarum indicem satis apparentem, corticem valde leuem, &os minutissimis crenis distinctum, &adeo frequentibus, vt quadragesimum numerum attingant. Eius color ex oleacino ad Tirium inclinat, supraquem vndae heluaceae, circa os vero albescit. 21 Cochlea valde leuis vndique leuigata, ore patulo in longum porrecto, colore ebur imitatur. Fructus est Maris Americani. 22 Buccinula leuissima, cuius testa exilis &pellucida. septem spiris absoluitur, quarum prima valde Ini ampla est, vltima vero acutissimum mucronem efformat. Color illi osseus est. 23 Tellina indica in litore Amboini reperta fere perfecte rotunda: à centro ad circumferentiam rotundis &valde tumentibus strigis diuiditur. In vtraque parte candido lacte saturata, quod sine ordine maculae subnigrę non deturpant sed exornant. 24 Tellinam, seu potius concham leuem dicam, quae sub hoc numero apparet. Indicum mare illam produxit figura oblonga, &minutis crenis circa centrum corrugata.