Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 322
Unproofread scanNot analysed yet
30 Cylindrus pariter indicus, albedinem lactis aemulans punctis nigricantibus frequenter notatus. Rarus ille est, &magno pretio apud curiosos Naturae In spectores. 31 Cochlea Vmbilicata. Sic dicitur ob speciem Vmbilici qui in centro Orbium exprimitur. Os Tube illam vocaui seu Tubam retortam. Tubam enim ro tundam imitatur, &orbibus fere quinque circumductam, quae mucronem habet angustum, basim vero oris instar quod in Tubis videtur. In parte caua sub hoc numero indicata albescit. 32 Eiusdem Cochleae pars gibbosa exprimitur, quae tophacea est maculis sanguineis sine vllo ordine aspersa, os autem flauescit. 33) Structuram fere similem superiori habet cochlea hoc numero indicata; distinguitur autem eo quod meatus semirotundus orbibus insit. Totacandido lacte imbuta, at vtraque in parte vndis castaneis &fuluis, mira quadam dispositione collocatis, condecoratur, vt numeri adiecti indicant. Patella mucronata. Habet enim mucrones acutos in girum ita dispositos, vt totidem breuiores sinti quot sunt longiores alternatim porrecti. Vmbonem effingit in centro. Pars concaua ex albo plumbea illi est, Gibbosa vero sanguineis, &furuis maculis deturpata. 36 Cylindrus leuis &nitidus, colore rarus. Roseo enim, &Albo ita depictus a Natura est, vt fere Tabulas simulet, in quibus Regiones. Maria, &Insulaea Geographo exprimuntur, hac de causa Cochleam Geographicam aliqui eam vocarunt. 37 Turbo, quem labrosum dico ab ore valde longo, &crassis labris munito. Binos insuper habet dentes, &post primum orbem, quo constat, tribus alijs adeo breuibus terminatur, vt quartam eius partem vix omnes simul adaequent.