Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 324
Unproofread scanNot analysed yet
Os habent ferè rotundum, &quo magis ab eo Tubus recedit, angustior euadit, donec in turbinem acutissimum desinat. Vt plurimum nauium carinis ahaeret, &scopulis, 44 Echinus complanatus, tertiam digiti partem vix aequans in crassitie. In eius parte superiori foramen patet; circa quod stellulam efformant quinque radiorum pene innumera foraminula, adeo angusta, vt nec equina seta permeare possit. Aculeis orbatus albus apparet. 45 Testaceum Anonimum, nisi ad Tubulorum genus illud pertinere quis existimet. Radicem sua forma exprimit rotundam &inflexam. Vbique fere leuigatum totum albescit. In inferiori parte siphunculi instar prominet eius pars, in cuius extremitate foramen est. Sua perior vero ita intumescit vt Tholum asperum illi super impositum esse videatur, quod angusta foraminula veluti cribrum reddunt. Illud à nullo Authore expressum inueni, neque in vllo Testaceorum Museo asseruatum scionisi in prędiuiti, &praeclarissimo Serenissimi Magni Du cis Erruriae, ex Amboino insula receptum. 46 Aliud ostreum biualue addebatur hic expressum, duabus conchis parum gibbosis ita compositum vt crassitiem digiti non excederet. Intus subliuidum &nitidum foris asperum &rugosum vt ostreaInter hos pulcherrimos cortices Animalium Testaceorum quae producuntur sub aquis, non deerant illi, quibus contenguntur Insecta, quae supra tellurem stabulantur; non tantùm vt pabulum instructum esset curiositati, sed menti argumentum, vt dignosceret, quam longe supraTerram Mare sit ferax in hoc genere multiplicando; non enim plures quam quindecim aut sexdecim species recognoscere potuit, easque omnes cortice valde fragili, simplici, aut omnino albo, aut terreis coloribus parum eleganter picturato. Ab illis exprimendis calamus abstinuit; eo quod nimium vulgares sint, &frequenter omnium oculis subiectae Paruum hoc, at non parum elegans, Testaceorum Agmen claudat Ostreum curiosissimum nuper ex Hollandia habitum, non tamen apud Hollandiam natum. Illud est vt in lamina apparet (mole quidem non parum