Latin
CAPVT III
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 326
Unproofread scanNot analysed yet
Desiuerat iam Bemarcus simul in rem aliam se aggressurum ostendens, cum his verbis Fulbertus intercepita Viam ego tuis impressam vestigijs insistam; nec parum nos hac via edoceri putandum est, quandoquidem talis docemur. Saepe (inquit celebris Author) Hominis agi gressi parua, successu operis maiores spiritus sumunt, v Ligus ille Marianus dum Cochleas consectatur studio legendi, paulatim in summum montem egressus, Victoriae viam Imperatorem docuit. Hac ratione oculos oblectando, mentes erudimus excitamusque ad cognitionem Opificis. Animum in Deum intento, rebus ceteris obiter vtendum docuit Epitectus, addiditque. Quemadmodum in nauigatione subducto nauigio, si aqua tum exieris obiter fortassis etiam Cochleolam colliges, aut bulbum animo autem in nauigium intento esse oportet, ac continenter sollicito, ne Gubernatur vocet, ac tum illa omnia relinquere, vt ne vinctus tanquam ouis in nauim conijciaris. In quam sententiam ita suauiter cecinit Illustrissimus Leo Strozza. Sotto Cielo straniero Dellinfido Oceano iu sù Parene Talhor stanco Nocchiero Araccor le Conchiglie si trattiene; Ma solo per diporto; Che il pensiero maggior egli haue al Porto.