# Observationes circa viventia 327

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/327

CAPVT IV. Quaeritur an Icones positae perfecte correspondeant Cochleis, vt vere sunt à Natura productae. Vandoquidem Animalia Testacea contemplamur inquit Rufus cupiditatem meam excitarunt, vt quaeram: an quae visae sunt à Nobis Icones perfecte correspondeant Cochleis, vt vere sunt à Natura compactae, an potius in contrario situ delineatae appareant? At Bemarcus, Aequum Tibi erit satisfacere, quandoquidem tua petitione Incuria, seu mauis errorem appellare, carpitur mea. Huius me damnauit D. Martinus Lister è Regia Societate Londinensi, qui in appendice ad Historiam Animalium Angliae Londini edita 1685. tract. 2. qui est de Cochleis marinis, aliqua addens emendanda „ in tabulis aeneis ita loquitur. [ Qui picturas aere inci"dit, in eo maxime errauit, quod omnium Turbinato"rum volutas inuertit, adeoque quorum aperturae in „ dexteram spectant, sic intelligi debent ac si leuam re" spicerent; & contra de alijs, quae contrarium positum „ in tabulis seruant, existimandum est. Eundem erro"rem in alijs rerum naturalium Authoribus olim nota"uit Fabius Columna Aquat. & Terrest. Obs. pag. 61. Illius, inquit, i. e. Rondeletij Pictor ignorauit artem Typographicam, in qua omnia auersa depinguntur, vt „ impressa deinde recta reddantur, quare omnia illius & „aliorum Icones sinistro aspectu sunt cum dextro esse " debeant tantum illic, vt quae in Gesneri voluminibus " exaratae sunt, rectae conspiciuntur, sed non industria "pictoris illius, cum reliquae non exaratae ab impressis "sinistrae sint depictae. De Bonanni figuris nuper editis idem dici potest, nam vniuersae falsae sunt, nisi quas paucas à me alijsque mutuatus fuerit.) Hactenus M. Lister.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
