# Observationes circa viventia 329

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/329

CAPVT V. Vtrum Testacea Dentes habeant & Oculos. Atis mihi hoc est, resumpsit Fulbertus; at curiositate Salia inducor, vt insuper petam: An oculis dentibusque Testacea sint praedita, an potius careant? Dentibus binis fulciri ex Hookio accepimus, vt bene nosti, oculos autem illis inesse affirmat inter alios Petrus Borellus, vbi „"ait: (Dentes acerrimos non solum in Limacibus esse, „ sed quod mirum est, & nullo alij forsan à Natura " animali concessum, oculos habent in cornibus, sed du"ctitios, & videbis nigrum eorum ab inferiori cornuum "parte seu à cerebro ad eorum apices ascendere, cum "moueri cupiunt, & gressum suum dirigere quo cornua "conuertuntur. Fulberto Bemarcus respondit. Fateor me in eadem sententia persistere, quae docet edentula esse Testacea, saltem loquendo, vt olim loquutus sum, de Testaceis, quę sub vndis generantur & viuunt. Obseruatio accuratissimi Hookij habita fuit in cochlea terrestri seu Limaci, qua de causa firmari ex illa non potest vniuersalis Conclusio, dum in caeteris Aquitilibus hoc minime reperitur. De his satis dictum arbitror in recreatione Mentis & Oculi Probl. 19. quod certe rationabile fuit nec à veritate dissonum, etiamsi vel vnica Testaceorum species dentibus orbata inueniretur. Quaerentem enim cur in Animalibus Terrestribus detur ex. gr. hinnitus, mugitus, & Rugitus non vero in Aquaticis, certe non improbares; etiam ii tales Animalium voces omnibus Terrestribus non sint communes. Idem dicas de oculis Testaceorum. Manifestum quippe est quamplurima Testacea oculis carere, praesertim illa, quae binis clauduntur valuis vt Pectines, Tellinae Camae &c. Quae cum ita sint, iure quaeri potest cur Testaceis oculos Natura denegauerit. Dubium tamen est circa cochleas cornibus praeditas, quibus multi sibi suasere oculos inesse.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
