# Observationes circa viventia 330

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/330

Inter alias affirmauit Peierus cum de „ cochlea terrestri loquens, sic ait. [Cornibus superioribus imposita capitella sunt, oculi, è quibus cristalli„ num humorem exuisse Suammerdamius fertur. Ob„ seruaui etiam cominus bacillo cornua ista in cochleis „ vegetis ante recedere, quam proxime tangantur ab „ eo, quod oculorum praesentiam euincit. Tanti Viri obseruationem infringendi haud mihi est! animus, dicam tamen me nunquam potuisse animaduertere cochlearum seu Limacum cornua recedere, si aliquid contra ipsa obijceretur. Recedere tamen, cum vel leui attactu sentiebant aliquid suo reptatui obstare. Hab pluries repetita obseruatione aliud experimentum institui. Cornibus illarum forcipula disdici eam summitaten in Globuli speciem efformatam, cui potentiam visiuam inesse aliqui sibi suadent, ea tamen microscopio subiecta, nunquam humorem cristallinum potui reperire, obseruaui insuper eadem cornua sic mutilata euaginari ad viam pertentandam, eisque obstacula explorantibus, paulatim Cochleas eodem prorsus pacto ac antea reptare. Vobis repetam experimentum olim à me factum incochlea maris Echinophora expressa num. 19. classis tertia! & problemate 23. relatum. Cornua eius inueni callosa substantia & valde robusta compacta, in quibus potul a natomem perfectissimam gladiolo exercere. Ea in longitudinem primum disdici deptehendique eandem omnino intimam extimamque substantiam & colorem, quamuis macula, quae oculus reputatur, extremitate extimanon quidem rotunda sed potius acuminata aliquantulum infuscata appareret. Non contentus prima obseruatione, alterum ex eis volui suauiter abradere in par te vbi apparebat macula seu ocularis pupilla, potuique facili negotio, non secus, ac color esset pennicillo superinductus illi substantiae neruosae. Atque adeo cuidens mihi factum est non esse illam summitatem in struinstrumentum visus, cum nulla ibi pars vllo organo instruatur ad visum. His experimentis instructus rationes inuestigaui cur Natura oculos Testaceis denegauerit, quando in maris litore mentem relaxabam contemplatione Animalium Testaceorum, audiens Aristotelem docentem. Habere oculos tum caetera Animalium omnia praeterquam testa intecta, & si quid aliud imperfectum est, vt talpae.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
