# Observationes circa viventia 335

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/335

His multas res quae pene oculorum aciem effugiunt attente recognouerat Bemarcus, cùm spontaneam Viuentium generationem indagaret, parique cum delectatione Fulberto ac Rufo oblectamento fuit addiscere varias Vitrorum combinationes, quibus talia Opticorum Instrumenta constabant, & rationem eisdem exacte vtendi ad singula clare cognoscenda. Expresserat insuper studio & solertia suas obseruationes Bemarcus tum calamo in paginis, tum stylo in laminis cupreis, vt sine microscopijs etiam aliorum oculis obseruata obijcerentur. Has vt vidit Fulbertus secum deferre voluit, vt attentius & commode recognosceret, (non enim tunc potuit ob temporis angustias) Quibus deinde mirum in modum oblectatus, ansam arripuit typis ea omnia committendi, & publici iuris fecit libellum coniunctum hisce Obseruationibus circa

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
