# Observationes circa viventia 34

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT SEPTIMVM. 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/34

CAPVT VIII. Ostenditur multiplex Qui & Seminis significatio. AeC nomina Semen & Quum, perrexit Fulbertus, diuersimodè possunt vsurpari. Quum enim generaliter loquendo bifariam sumitur, vel propriè, vel impropriè. Propriè dictum apello, inquit Fabricius apud Harueum, cui Qui definitio ab Aristotele tradita competit, quae est. Quum est, ex cuius parte Animal gignitur, reliquum cibus ei, quod gignitur est. Impropriè verò dictum Ouum appello, quod similiter Aristoteles eodem loco definiuit ex quo toto Animal nascitur, vt sunt Qua Formicarum, Muscarum, & alia id genus, quae Aristoteles ferè perpetuò veritus est oui voce nuncupare, sed vermiculi nomine ipsa donauit. Sic pariter verum semen rigorosè & propriè acceptum, est, inquit Aristoteles, quod ex ambobus coeuntibus originem trahit, & vtriusque Sexus virtutem obtinet. Ita Arueus de ipso disserens, inquit Quum est conceptus aliquis à mare & foemina proficiscens, vtriusque pariter virtute praeditus, ex quo vnum fit animal. Semen autem & fructus Auctore Arist. inter se differunt prioris posteriorisque ratione; fructus enim quod ex alio est; semen, ex quo aliud, nam alias ambo idem sunt. Immò Quum, addit Arueus, respondet Seminibus Plantarum, quemadmodum & Semina Plantarum oua dici iure possunt, non solum ex quoceu materia, sed & à quo tanquam efficiente pullus oritur. Iuxta vero Spigelij definitionem est quasi totius plantae compendium. Iuxta alios Recentiores est vera planta suis integre conformata partibus, folijs videlicet, vt plurimum binis, caudice, seu caule, & gemma. Itaque veris Quis & Seminibus communis primò est Virtus determinata ad producendum quidquid ex illis oritur. Secundo ab aliquo Viuente deriuare, cui assimilatur quicquid ex Semine vel Quo nascitur, in praedicatis essentialibus. Altera harum proprietatum, confirmatur testimonio duorum praeceptorum, quos prae caeteris veneramur. S. Augustinum audiamus, qui Animalis perfecta „ membra considerans, [Ipsa, inquit, omnia sunt latenDe ciuit. Dei lib. „ ter in Semine cum etiam natis nonnulla adhuc desint, "sicut dentes, aut si quid eiusmodi.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
