# Observationes circa viventia 38-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/38-2

Illis se opposuit Suammerdamius Proua inuerminare, e queste terze Zanzare son della figuri delle altre due sopradette, masono molto minori, ed hannd le ale più ritonde è il colore come nericcio, e nascono da lor vermi per appunto come quelle altre due razze. Sic ergo mecum ratiocinabar. Mitto nauiculas illas in aquis vi sas onustas suisse Culicum seminibus, & veluti ouaria ab alijs Culicibus deposita, at vnde originem illas traxisse dicamus, à quibus talia ouaria prodiere? fortasse ex alijs praeexistentibus, at, ne in infinitum regressu quodam puerili procedamus, aliqui sane Culices designandi erunt, qui nullo praecedente ortum traxerint ex aqua ad talem generationem rite disposita, quae non nisi an tempestate opportuna accidit, sole incalescente, omni bus penitus interemptis ad hyemis rigorem. Rursus is tertia Culicum species obseruata non vnica tantum vic ex aquis putrefactis prodijt, nullo alio Culice praeexis stente, cur de omnibus idem dicendum non est? Discrimen illud quod in diuersas species Culices distribuit ess accidentibus quibusdam desumitur, quae meo iudicio species non multiplicant, sed exornant. Excipite experimentum aliud, quod ingeniosus eques Henshaw sumpsit ex rore, quo mense maio vas repleuerat, illud refero verbis, quibus refertur in Actis philoso„ phicis Anglicanis ann. 1665. [ Cum vnam mensuram " eius roris prius putrefacti & excolati imposuisset inapertum vitrum Cylindricum orificio amplo, & siuisset multas septimanas stare in fenestra australi, cui soll multum incubabat, sed cancelli tenebantur arcte clausi post aliquantulum temporis veniens ad excipiendum! rorem suum inuenerit plenissimum paruorum Insectorum magnis capitibus & tenuis texturae corporibus Illa, cum accederet, vitri fundum petebant, quasi se occultare vellent, cumque recederet denuo enitebantur „ in superficiem aquę, cum ita paulo longius ea liquisset, postea reperit spacium plenissimum culicibus, licet ianua & fenestrae semper clausae fuissent. Huic aliud adnecto; quod mihi proxime elapso anno accidit mense Augusti. Vix eo anno Culicis sonum intra domesticas parietes audiueram, cum repente eorum veluti examen infestissimum circumuolitare intra cubiculum animaduerti, quo nocturna quies, diurnaque studia molestissime vexabantnr. Augebatur illorum numetus, augebanturque molestiae quibus remedium non satis in promptu erat afferre.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
