# Observationes circa viventia 38

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT SEPTIMVM. 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/38

Ipsis eisdem verbis, pluries vsus est Aristoteles, & vt indicat suis Auditoribus Arueus, quos alicubi Vermes dixit, eos alibi Qui nomine appellat. Immò verò, vbi vermem ab ouo distinxerat addit. Omne autem hoc vermiculi genus, vbi suae magnitudinis finem receperit, quasi Quum efficitur; indurescit enim putamen eorum. Eandem exercitationem 62. percurrat, qui cupidus est sciendi varias Quorum differentias, & cum inuenerit haec verba ab Arueò, prolata. Quamque tam variae sint Quorum differentiae, nihil obstat tamen, quò minus oua dicenda sint, quos Aristoteles Vermes appellat cum sint omnia Primordia vegetatiua. Talia inquam cum legerit, animo omnino veraci concludat; An Arueus omne Animal Qui vel seminis beneficio ab alio Animali produci, seu potius generationes omnes explicet, vsurpando vocem genericae significationis, & rem magis notam sensibus ex quadam proportione, quam innuimus intercedere inter vera Qua, & Primordia vegetalia, ex quibus aliqua pręcipuè Insecta efformantur. Quare Excellentiss. Malpighius accuratè pronunciauit cum dixit, Bombicem ab Quo communiori viuentium principio originem ducere. Amplissimam autem esse formationis foetus ex Quis contemplationem ex eo patet, inquit Hieronymus Fabricius ab Arueo relatus, quòd maxima Animalium pars ex Quis gignitur. At altera, inquit idem, hoc est spontanea, nullo praecedente Quo longe latior, & difficilior. Ex his obiter explicatam habemus, enigmatum seriem penè innumerabilem, deceptionum siluam, quę animos minus cautos distrahunt ad diuersissima.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
