# Observationes circa viventia 41-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/41-2

In exstremitate caudae binae pinnulae & quidem aculeatae extant, quarum vnicam tantum esse Hookius & Suammerdamius affirmauit. Abdominis octo annuli apparent magis distincti quam in Verme, caput verò sub membrana transparenti latet, videnturque pediculi plicati sub alis, oculi tumidiores, aculeus seu Tuba circa oculos emergens. In Tab. II. num. 4. iam ipse Culex exprimitur nimpha exutus. In capite sunt Oculi Antennae & Aculeus; huic adnectuntur binae partes aculeo aequales, quas Suammerdamius vocauit aculei Comites triplici articulatione dilisos. Lanugine vestitos, sicuti est aculeus, qui nulla gaudet articulatione, & extremitatem habet quinque longioribus pilis in girum dispositis armatam. Iste tamen qui vocatur aculeus, fistula potius seu vagina dicenda est, in qua aculeus adeo subtilis seruatur, vt difficiliter quonis Microscopio deprehendi possit. E vagina hac eductum expressit Suammerdamius sicuti in hac tabula pingitur litt. C. non tamen ex illa emissum à culice obseruare vnquam potui, sed clarissimè vidi disrupta vagina in ea latere, vt ostenditur in D. Antennae autem EF. oriuntur ex globulis, & diuiduntur in duodecim nigricantes nodos, qui circumuestiuntur non lanugine, sed pilis tali ordine, vt se mutuo intersecare videantur. Circa finem earum conspicuus est alius nodus cum pilis in circulum dispositis. Reliqua pars in acumen definit lalugine circumtectum. Huiusmodi Antennae eò quòd diuersimode in multis appareant efformatae; putauit Suammerdamius, Culices foemellas inde dignosci, eò quòd licet in duodecim nodos diuidantur, isti sex tantum pilis muniuntur vt litt. G. & aculei comites non adeo protendantur vt in maribus. Oculi totum fere caput occupant, sicuti fere in omnibus huius generis Insectis: colore virescunt, forma sunt reticulati. Reliquas partes Thoraei adnexas Suammerdamius ita descripsit pag. 100. Thorax continet pedes alas & adhuc binas appendices ouali quodammodo figura, à qua eos malleolos nuncupabimus. Pediculi fusci sunt coloris sel ptemque constant articulis, qui in pediculis postremis maiores sunt quam in prioribus, ac desinunt in duos vni cinatos vnguiculos; & plane vestiuntur vbique squam mulis quasi lanuginosis, inter quam lanuginem prores punt nigricantes pili duriusculi.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
