# Observationes circa viventia 43-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, SARAPICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/43-2

SARAPICO. Vlicum distinctio perplexa & obscura omnes quidem Philosophos exercuit, inquit Moufetus Que nam sit huius origo impossibile mihi fuit deprehendere. Ex aqua cum calce mista illam trahi probabile est. Frequens enim in summis caloribus circumuolitat vbi sunt muri recenter dealbati, quibus libenter haeret vt calcis salem exugat. Vel ad speciem Culicum vinatiorum spectat, de quibus Arist. hist. Animal. lib. 4. cap. 8. Vinarius Culex non aduolat ad dulce quidquam, sed solum ad acida. Si eius moles respicias, vix dignoscitur, adeo exigua est & sine colore. Difficile capitur eò quòd cum manum contra illum admoueas, leuissima aetis compressione admonitus euolat. Auidissimus humani Sanguinis noctu praecipue venatur sine sono, & licet aculeum breuiorem habeat, adeo profunde carni dormientis immergit, vt non raro è somno dolore vulneris excitet. Illum delineaui in Tabula IV. num. 8. microscopio valde auctum. Praeter thoracem cui sex subtilissimi & longissimi pedes connectuntur; septem annulis distinguitur Venter, qui desinit in mucronem alteri mucroni explicato coniunctum. Alas habet longitudine fere ventri aequales quarum forma clarius apparet in num. 9. supra neruulos subtilissimos & frequentes earum velum extenditur punctis minutissimis notatum, & totae hirsutae sunt spissis & longis pilis, sicuti & reliquae corporis partes. Antennas binas plicatiles PP. emittit ex binis globulis capiti adiectis, quae raris & longis setis in girum dispositis ornantur. Praeter antennas alias duas crassiores Q, prope rictum habet, septem vel octo incisuris distinctas & lanugine circumtectas. Inter has est aculeus S. seu potius aculei vagina, aliquantulum retorta, & paAliud rum longa. Aliud non valde dissimile Animal forte incidit in laqueos, quod valde fuerat molestum, mole quidem aequale sapradicto culici. Illud propterea non delineaui sed solam alam 10. selegi, quam dissimilem habebat, sicuti & Antennas: Ex illis vnam indicat num. 11. decem compactam globulis perfecte rotundis, debitoque interuallo inter se distantibus, quibus in girum adiecti sunt pili lon giores, & pars extrema in mucronem obtusum definit. Ala vero subtilissima in acumen desinens decem neruulis in longum protensis substentatur. I1I.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
