# Observationes circa viventia 43

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT DECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/43

CAPVT DECIMVM. CAPVT X. Obijcitur non opus esse Logica ratiocinatione, vbi sensus veritatis notitiam communicat. Eracutam enim verò Logicae Animaduersionem, Bemarcus ait, & omnimodè necessariam Rerum Naturalium Indagatoribus, vt de Veritate certi reddantur. At, vt video, Rufo improbatur. Tum Rufus. Logicam tanquam filum ariadneum existimat Fulbertus, ego verò vt Laberynthum, in quo mentis ratiocinationes magis implicantur, cum de rebus „ sensibilibus notitiam inquirimus; s & sanè nemo Ho„ minum, qui ingenio valens iudicium rationis de his "aliter, quam per hanc facilem, securam, planam & expeditam propriorum sensuum viam requirat. His vsquè „ adeò appositis instrumentis cum instructus sit homo, „ nemò non videt quantum à recto tramite deuiaturus „ sit, qui veritatem historiae naturalis anxiè indagando, „ seposita illuminatione sensuum, superficiali, & leui ap" prehensione propriae vel minus sincerae aliorum rela"tioni innitens, à ratione officium suum requirit, vt „ quae à sensibus malè instructis decepta, praecipitem "& fallacem sententiam pronunciare posset. Rationem, " vbi etiam sensus sequitur alas breues habere, nec in, quirendo plus comprehendere, quam illi deprehen„ dunt quis dubitet? Quod si vsque adeò debilis est in " perscrutandis rerum mundanarum secretis, etiam sen„ suum firmata subsidio, quanto peioris conditionis erit "his destituta praesidijs? Quare si sensus viam non ex" plorant si negotia non detegant, si quidquid natura "fert minus bene apprehendant, nec rationi manus por„ rigant, quid mirum si per praecipitia & tenebras ince, dat, aut fallaciarum & errorum laqueis inuehatur. Accuratis sensuum Obseruationibus quàm copiosae „ ab Antiquis descriptae, vel à Modernis creditae falla„ ciae, euidenter detectae sunt.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
