Latin
CAPVT DECIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quam variae Insectorum „origines, quas spontaneas opinabamur ex Ouis deri„ uari adeò manifestum est, vt non solum Aristotelis, "Plinij, Aeliani, &Antiquorum omnium falsae appa„ reant; sed aliorum Philosophorum nimis credulae „mentes, qui suis in paginis rescribentes quidquid alij „currenti calamo scripserunt, Relatores potius, quam „Naturae Inspectores extiterunt. J Vt quid igitur Logicam nimis religiosam esse, inutilem, &perniciosam non dicamus, vbi sensus veritatem rerum fideliter menti conmunicat, quae ex similitudine plurium exeritur? Similium enim eadem est facultas &disciplina. Cum autem sine praeuio semine nihil nasci videamus, omnia ex eo deriuare legitima &vera illatione deducimus. Quae hactenus recitaui insignis notae Viri suppeditarunt. Prosequor verbis Suamerdamij. [Dubia, ait ille, atque falsa est omnis nostra ratiocinatio, nisi ab experimentis petita, fulta, &demonstrata in eadem re„ quiescat &terminetur. Ratio ergo, &experientia „semper pari passu ambulent necesse est, quo funda„ mento destitutae Ratiocinationes, etiamsi sexcentis syllogismis more scholastico accumulentur, suspicio„ ni tamen erunt subiectae, &si experientiae contrarien„ tur omninò falsae.