# Observationes circa viventia 44

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT DECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/44

Quam variae Insectorum „ origines, quas spontaneas opinabamur ex Ouis deri„ uari adeò manifestum est, vt non solum Aristotelis, "Plinij, Aeliani, & Antiquorum omnium falsae appa„ reant; sed aliorum Philosophorum nimis credulae „mentes, qui suis in paginis rescribentes quidquid alij „ currenti calamo scripserunt, Relatores potius, quam „ Naturae Inspectores extiterunt.J Vt quid igitur Logicam nimis religiosam esse, inutilem, & perniciosam non dicamus, vbi sensus veritatem rerum fideliter menti conmunicat, quae ex similitudine plurium exeritur? Similium enim eadem est facultas & disciplina. Cum autem sine praeuio semine nihil nasci videamus, omnia ex eo deriuare legitima & vera illatione deducimus. Quae hactenus recitaui insignis notae Viri suppeditarunt. Prosequor verbis Suamerdamij. [Dubia, ait ille, atque falsa est omnis nostra ratiocinatio, nisi ab experimentis petita, fulta, & demonstrata in eadem re„ quiescat & terminetur. Ratio ergo, & experientia „ semper pari passu ambulent necesse est, quo funda„ mento destitutae Ratiocinationes, etiamsi sexcentis syllogismis more scholastico accumulentur, suspicio„ ni tamen erunt subiectae, & si experientiae contrarien„ tur omninò falsae.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
