# Observationes circa viventia 45

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VNDECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/45

CAPVT VNDECIMVM. CAPVT XI. Refellitur Obiectio. Atque sensui non patere quod dicunt Aduersarij demonstratur COnticente hic Rufo Bemarcus ait. Hoc ego refello. Nec Te ex illis velim Rufe, qui magica quasi metamorphosi ex intellegibilibus in sensibiles adeò transmutantur Philosophos, vt menti libertatem & intellectum prorsus eripiant, dum eam seruili astringunt obsequio, ne ad Naturae phaenomena explicanda quidpiam intra suos admittat recessus, quod non prius à sensu iudice exploratum sit. Scepticorum Asseclas quasi dixerim, quaeritantium, qui inficiabantur vel perspicuitatem vel probabilitatem cuiuslibet assensionis, exceptis ijs, quorum praesentem experientiam tenemus. Quaecumque praeter haec negabant apparere sibi veriora quam falsiora. Quod tamen aliquando protestari ab ijs agnoui, qui cum aliqua pauca sensu attrectauerint, innumera alia deinde affirmant, quae sensu non perceperunt. Hoc Hominum Genus prophanum iudicat Plato, subdit Fulbertus, qui nihil admittunt, quam quod pugno tenere possunt. De Rebus Sensibilibus iudicandum esse experientia magistra haud inficior, & si sensus viam non explorant, si rationi manus non porrigunt per praecipitia incedendo fallaciarum, & errorum laqueis inuoluetur. Verùm suas ferre sententias iuxta leges Dialecticae necessarium omninò est, nisi aberrare nolimus à recto sapientiae tramite. „TInepta prorsus & erronea est, inquit Arueus, vsitata „ hodie veritatis indagandae methodus, dum plurimi „ sedulo inquirunt non quid res sint, sed quid ab alijs „" dicantur, deductaque ex singularibus Praemissis Vni„uersali conclusione, factoque inde saepè perperam ana" logismo, verosimilia plerumque ad nos pro veris transmittunt. Non igitur formanda est Vniuersalis Conclusio, vt indicabam, Bemarcus occurrit, qua dicitur, nullum Viuens nasci posse, nisi praeuio semine ab alio Viuente deposito, cò quòd multa & ferè innumera hoc pacto generentur.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
