Latin
CAPVT VNDECIMVM
Filippo Buonanni, Observationes circa viventia 46
Unproofread scanNot analysed yet
Quę enim in scenam dantur huiusmodi Generationes nil aliud sunt quam exempla, in quibus apparet ex Quis seu Seminibus facta generatio. Exemplum autem non progredi à singulari ad Vniuersale, siuè à parte ad Totum pluribus in locis docet Aristoteles, &si ex Particularibus praemissis Vniuersalem Conclusionem tanquam inconcussam arbitramur nos posse deducere, Partem maiorem esse quam Totum, contra Geometricas demonstrationes asserimus. Nec facilè explicatu est, quam copiosa fallaciarum seges ex tali Logicae neglectu pullulet. Libet commemorare hic quaerelas, quae apud Platonem Adimantus cum Socrate habuit, eò quòd moralem Philosophiam, nempè digniorem Sapientiae partem aliqui flocci penderent, qui licet moralibus dogmatibus nunquam vel leuiter imbuti essent, peritissimos praeceptores apud vulgum sese venditabant, easdemque contra eos ferre, qui alienas ratiocinationes erroneas esse dicebant, cum tamen ipsi turpius errarent in suis. An hoc cogitas causam, inquit Adimantes, ob quam multitudo Philosophiam iniquo animo fert, eos esse qui cum inepti ad Philosophiam sint, eam professi, homines conuicijs passim lacessunt, &quasi inimicitijs delectentur, semper de hominibus obloquuntur, rem agentes philosophiae minime congruam. Responditque ei Socrates. Omnino. Ex his me fore vereor, si inter Amicorum Coetum quaestione proposita edisserens, illud praemitterem, me semper de eo acturum quod proprijs oculis viderim, &si quid praeterea qualecumque illud sit, id nec negare nec affirmare, vt memini mihi Rufum protestatum esse, deinde protestationis oblitus subijcerem, quod tu etiam Rufe dixisti, ex carnibus scilicet mortuorum nisi ab alijs Viuentibus Animalibus semper semen