# Observationes circa viventia 47

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, CAPVT VNDECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/47

CAPVT VNDECIMVM. semen afferatur nullos vermes generari. Insurgere enim in me posset eorum Turba, sic. Omnia Te non vidisse marcescere euidentissimum est, ergo vel etiam affirmas, id, quod non vidisti, vel falsò affirmas dicere ea, quae solum vidisti. Non ergo sensuum ductus ita sequi debemus logica neglecta, vt quacunque rei notione pronunciare fas sit quidquid omninò libet. Logicae regula rectissima illa est, quae docet falsum argumentum confici non solum cum à Particularibus, deducimus vniuersalem illationem, circa ea, quae essentiam rei non constituunt, sed multò magis cùm ab aliqua specie progredimur ad genus quod magis latè patet, & à Specie subalterna, seu à Genere inferiori ad Genus vniuersalissimum; vbique enim par ratio. At inquit Rufus, Tibi me corrigenti Bemarce haud infensas aures praebeo, cum sciam amicitiam etiam in eo versari, quod vel ipsum amicum offendas, vt iuues. At non inficiaberis opinor, probabilissimum esse perinde vsuvenire in omnibus Generationibus sicuti in alijs cunctis, quas sensibus experimur; sed in multis Quorum vel seminum beneficio fieri apertè cognoscimus. Quid ni ergo hoc in omnibus accidat? CAPVT XII. Vniuersalem illationem fallacissimam esse perpenditur. Vm Bemarcus. Sic arguenti responsionem dabo, quam in libro de Bono Card. Pallauicinus pera„ cutè subiunxit. Dic quaeso, inquit ille, Quis Deus „ testatus est Tibi maximam illam, quam asseueras as"sumptionis tuae probabilitatem?

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
