# Observationes circa viventia 48-2

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia, PAPILIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/filippo-buonanni/observationes-circa-viventia/48-2

Viginti quatuo numerauit Muraltus, vt facile quaqua versus plicari pos sint, & aequali crassitie, praeterquam in apice quod tuberosum est, clauamque imitatur. Breuiores assurgunt ali quantulum in arcum contortae & plumiformes seu terno ordine pilorum ornatae. Earum particulam expressimus Tab. IX. num. 27. microscopio recognitam, quia inermi oculo eius structura haud dignosci potest Num. 28. intuere Papilionis Proboscidem in helicem pluries contortam, sensimque attenuatam, prout lateresolet in ore Papilionum, quod in duas partes dissectum? receptaculum efformat, proboscidis conuolutae capaxDe hac Moufetus primum mediae molis Papilionem describens, sic ait; Nasi loco capillus prouenit hirsutus, velul in spiram saepius inuolutus. & pag. 88. Florentibus maluis maxime abundant Papiliones ex cuius floribus proboscide inuoluta rorem succumque dulcem exsugunt ad corporis refectionem. Hac tamen locutione non explicat quo nam pacto id peragant, nec ille nec alius quem sciam partem recognouit ad sugendum institutam. Haec, inquit Ioannes de Muralto obs. 82. dum mella & succos è floribus arripit extenditur. En igitur sub num. 29. Tab. X. proboscidem aliquantulum explicatam, prout sub microscopio clarissime apparuit. Bifida illa est vt vides, seu ex duabus fistulis composita, quae prope os connectuntur, & vnicum canalem vtriusque aequiualentem effor mant. Has fistulas explicat Papilio, vt vides in B. N. T. ad rorem florum hauriendum, (melle enim viuit, & humore dulci è floribus collecto) quo hausto, continuò in helicem retrahit. At qua ratione, mirum dictu est, Diuinaeque Prouidentiae insigne argumentum! Tali enim arte Opifex ille admirabilis fistulam huic bestiolae aptauit, vt celerrime simul copiosae alimentum suppeditaret En sub num. 31.

---

Filippo Buonanni, Observationes circa viventia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_circa_viventia.
